Amigo

17 Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.


63 Particeps ego sum omnium timentium teet custodientium mandata tua.


33 Noli te seduci: " Corrumpunt mores bonos colloquia mala ".


5 Melior est manifesta correptioquam amor absconditus.

6 Veriora sunt vulnera diligentisquam fraudulenta oscula odientis.


10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseriset domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae.Melior est vicinus iuxta quam frater procul.


9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,

10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.


20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit;amicus stultorum malus efficietur.


17 Omni tempore diligit, qui amicus est,et frater ad angustiam natus est.


3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.


13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.

14 Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.

15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.


9 Unguento et ture delectatur coret dulcedine amici in consilio ex animo.


11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.

12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.


1 Canticum ascensionum. David.Ecce quam bonum et quam iucundumhabitare fratres in unum:

2 sicut unguentum optimum in capite,quod descendit in barbam, barbam Aaron,quod descendit in oram vestimenti eius;

3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion,quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,vitam usque in saeculum.


24 Noli esse amicus homini iracundoneque ambules cum viro furioso,

25 ne forte discas semitas eiuset sumas scandalum animae tuae.


6 Multi homines misericordes vocantur;virum autem fidelem quis inveniet?


16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.

17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?

18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate.


12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;

13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.


24 Vir cum amicis concuti potest,sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.


23 et suppleta est Scriptura dicens: " Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ", et amicus Dei appellatus est.


4 Divitiae addunt amicos plurimos;pauper autem ab amico suo separatur.


10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,