Buscar a Deus
11 Quaerite Dominum et virtutem eius,quaerite faciem eius semper.
8 sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ".
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
9 Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
6 Quaerite Dominum, dum inveniri potest;invocate eum, dum prope est.
1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
8 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in homine.
9 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in principibus.
29 Qui dat lasso virtutemet invalido robur multiplicat.
30 Deficient pueri et laborabunt,et iuvenes lapsu labentur;
31 qui autem sperant in Domino,mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilae,current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.
22 Qui invenit mulierem bonam, invenit bonumet hausit gratiam a Domino.
1 " Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me,inventus sum ab his, qui non quaerebant me.Dixi: "Ecce ego, ecce ego!"ad gentem, quae non invocabat nomen meum.
12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino, Deo Israel, ad quem venisti et sub cuius confugisti alas ".
13 Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro.
2 Beati, qui servant testimonia eius,in toto corde exquirunt eum.
6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua.
4 Quaerite Dominum et potentiam eius,quaerite faciem eius semper.
14 Quaerite bonum et non malum,ut vivatis,ita ut sit Dominus, Deus exercituum,vobiscum, sicut dixistis.
14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
28 Lacrimata est anima mea prae maerore;erige me secundum verbum tuum.
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
10 In toto corde meo exquisivi te;ne errare me facias a praeceptis tuis.
7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
5 Hic accipiet benedictionem a Dominoet iustificationem a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum,quaerentium faciem Dei Iacob.
2 egressus est in occursum Asa et dixit ei: " Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare.
9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
10 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
4 Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me et vivetis;
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio
31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis,dicit Dominus,et quasi malleus conterens petram?
4 GHIMEL. Magnificate Dominum mecum,et exaltemus nomen eius in idipsum.
8 De te dixit cor meum: " Exquirite faciem meam! ".Faciem tuam, Domine, exquiram.
10 IOD. Timete Dominum, sancti eius,quoniam non est inopia timentibus eum.
14 Sic, scito, est sapientia animae tuae;quam cum inveneris, erit tibi posteritas,et spes tua non peribit.
45 Et ambulabo in latitudine,quia mandata tua exquisivi.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum,ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
28 At ille invocavit Dominum dicens: " Domine Deus, memento mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitudinem pristinam, Deus, ut ulciscar me de Philisthim saltem pro uno duorum luminum meorum! ".
7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
4 Delectare in Domino,et dabit tibi petitiones cordis tui.
1 Magistro chori. David. PSALMUS.Domine, scrutatus es et cognovisti me,
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.Intellexisti cogitationes meas de longe,
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ".