Fim do mundo

35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.


14 Iuxta est dies Domini magnus,iuxta et velox nimis;vox diei Domini amara,tribulabitur ibi fortis.

15 Dies irae dies illa,dies tribulationis et angustiae,dies vastitatis et desolationis,dies tenebrarum et caliginis,dies nebulae et turbinis,

16 dies tubae et clangorissuper civitates munitaset super angulos excelsos.

17 Et tribulabo homines,et ambulabunt ut caeci,quia Domino peccaverunt;et effundetur sanguis eorum sicut humus,et viscera eorum sicut stercora.

18 Sed et argentum eorum et aurum eorumnon poterit liberare eosin die irae Domini;in igne zeli eiusdevorabitur omnis terra,quia consummationem cum festinatione facietcunctis habitantibus terram.


12 Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,

13 et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur,


1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.

3 Cum enim dixerint: " Pax et securitas ", tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;

5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;


7 caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.


36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ".


9 Ecce dies Domini venit,crudelis et indignationis plenuset irae furorisque,ad ponendam terram in solitudinem,et peccatores eius conteret de ea.


4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;

5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;

6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.

7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.

8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;

9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,


10 Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.


9 Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt.


29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.


25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,

26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur.


36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.


1 Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.

2 Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: "Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus;

4 et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ".

5 Et dixit, qui sedebat super throno: " Ecce nova facio omnia ". Et dicit: Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ".


32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.


11 Cum haec omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus,

12 exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent!