Irmãos de Jesus

19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba.


10 Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.

11 Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare


31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: " Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ".

33 Et respondens eis ait: " Quae est mater mea et fratres mei? ".

34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: " Ecce mater mea et fratres mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ".


55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?

56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? .


14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.


17 Dicit ei Iesus: " Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ".


3 Dixerunt ergo ad eum fratres eius: " Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.

4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ".

5 Neque enim fratres eius credebant in eum.


19 alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini.


46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.