Livramento

23 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli.


13 Super me sunt, Deus, vota tua;reddam laudationes tibi,


4 Eripite pauperemet egenum de manu peccatoris liberate ".


15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum;cum ipso sum in tribulatione;eripiam eum et glorificabo eum.


18 liberavit me ab inimico meo potentissimo,ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.


26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit;et videbit faciem eius in iubilo,et reddet homini iustitiam suam.


14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.


13 quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus;comprehenderunt me iniquitates meae,et non potui videre.Multiplicatae sunt super capillos capitis mei,et cor meum dereliquit me.


31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.


8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.


11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.


20 Benedictus Dominus die cotidie;portabit nos Deus salutarium nostrorum.


14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.


13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.


6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.Et in diluvio aquarum multarumad eum non approximabunt.


17 Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit.

18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti, non adoramus ".


16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius".


13 Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;

14 si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.

15 Si diligitis me, mandata mea servabitis;

16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,


17 PHE. Vultus autem Domini super facientes mala,ut perdat de terra memoriam eorum.


10 et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.


13 iam ab initio ego ipse.Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud? ".


2 Dicet Domino: " Refugium meumet fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ".

3 Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantiumet a verbo maligno.