Namoro e Sexo

13 " Esca ventri, et venter escis! ". Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;


3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est.


2 cum venit ad eum Nathan propheta,postquam cum Bethsabee peccavit.

3 Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;et secundum multitudinem miserationum tuarumdele iniquitatem meam.

4 Amplius lava me ab iniquitate meaet a peccato meo munda me.


7 Ecce enim in iniquitate generatus sum,et in peccato concepit me mater mea.

8 Ecce enim veritatem in corde dilexistiet in occulto sapientiam manifestasti mihi.

9 Asperges me hyssopo, et mundabor;lavabis me, et super nivem dealbabor.

10 Audire me facies gaudium et laetitiam,et exsultabunt ossa, quae contrivisti.

11 Averte faciem tuam a peccatis meiset omnes iniquitates meas dele.

12 Cor mundum crea in me, Deus,et spiritum firmum innova in visceribus meis.


1 David. Maskil.Beatus, cui remissa est iniquitas,et obtectum est peccatum.

2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,nec est in spiritu eius dolus.

3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,dum rugirem tota die.

4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.

5 Peccatum meum cognitum tibi feciet delictum meum non abscondi.Dixi: " Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ".Et tu remisisti impietatem peccati mei.

6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.Et in diluvio aquarum multarumad eum non approximabunt.


3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,

4 ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,

5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;