Pão

32 Dixit ergo eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum;

33 panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ".

34 Dixerunt ergo ad eum: " Domine, semper da nobis panem hunc ".

35 Dixit eis Iesus: " Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.


19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: " Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ".


26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.


9 Sic ergo vos orabitis:Pater noster, qui es in caelis,sanctificetur nomen tuum,

10 adveniat regnum tuum,fiat voluntas tua,sicut in caelo, et in terra.

11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;


11 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:

12 " Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester ".

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: " Manhu? " (quod significat: " Quid est hoc? "). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: " Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.


9 Qui bono oculo est, benedicetur,de panibus enim suis dedit pauperi.


23 Verumtamen mandavit nubibus desuperet ianuas caeli aperuit;

24 et pluit illis manna ad manducandumet panem caeli dedit eis:

25 panem angelorum manducavit homo;cibaria misit eis ad abundantiam.


25 NUN. Iunior fui et senuiet non vidi iustum derelictumnec semen eius quaerens panem.


3 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.


5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.

6 Iesus autem dixit illis: " Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ".

7 At illi cogitabant inter se dicentes: " Panes non accepimus!".

8 Sciens autem Iesus dixit: " Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?

9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?

10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?

11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ".

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.


1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.

2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram.


4 Qui respondens dixit: Scriptum est:Non in pane solo vivet homo,sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ".


31 Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.


16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?

17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.


37 Respondens autem ait illis: " Date illis vos manducare ". Et dicunt ei: Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ".

38 Et dicit eis: " Quot panes habetis? Ite, videte ". Et cum cognovissent, dicunt: " Quinque et duos pisces ".

39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.

40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.

41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.

42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;

43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.


48 Ego sum panis vitae.

49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.

50 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ".


14 Producis fenum iumentiset herbam servituti hominum,educens panem de terra

15 et vinum, quod laetificat cor hominis;exhilarans faciem in oleo,panis autem cor hominis confirmat.