Paz

14 NUN. Prohibe linguam tuam a malo,et labia tua, ne loquantur dolum.


11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.


8 Viam pacis nescierunt,et non est iudicium in gressibus eorum;semitae eorum incurvatae sunt eis:omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem.


33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ".


15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium bona ".


9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.


3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;


25 et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur.


39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: " Tace, obmutesce! ". Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.


9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.


25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.


8 Maiorem dedisti laetitiam in corde meo,quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.


15 Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus.


5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis,et dedi haec ei simul cum timore, et timuit meet a facie nominis mei pavebat.


6 Magnum erit eius imperium,et pacis non erit finissuper solium David et super regnum eius,ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitiaamodo et usque in sempiternum:zelus Domini exercituum faciet hoc.


36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: " Pax vobis! ".


8 tempus dilectionis et tempus odii,tempus belli et tempus pacis.


11 Mansueti autem hereditabunt terramet delectabuntur in multitudine pacis.


15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.


19 Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem.


13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.


5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: "Pax huic domui".


165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.


32 Melior est patiens viro forti,et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.


22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.


27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.


3 Honor est homini separari a contentionibus;omnes autem stulti miscentur contumeliis.


18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.


17 et erit opus iustitiae pax,et cultus iustitiae silentium,et securitas usque in sempiternum.


21 Non est pax impiis, dicit Deus meus.


50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ".


14 Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,


12 Quia in laetitia egredieminiet in pace deducemini;montes et colles cantabunt coram vobis laudem,et omnia ligna regionis plaudent manu.


7 omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.


1 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,


17 Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;


13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.


11 Dominus virtutem populo suo dabit,Dominus benedicet populo suo in pace.


3 Propositum eius est firmum;servabis pacem,quia in te speravit.


34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium.


16 prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.


34 Ille autem dixit ei: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ".


6 Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;


17 Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione;


7 Cum placuerint Domino viae hominis,inimicos quoque eius convertet ad pacem.


4 Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus.


6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.

7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.


10 " Qui enim vult vitam diligereet videre dies bonos,coerceat linguam suam a malo,

11 et labia eius ne loquantur dolum;declinet autem a malo et faciat bonum,inquirat pacem et persequatur eam.


7 Quam pulchri super montespedes annuntiantis, praedicantis pacem,annuntiantis bonum, praedicantis salutem,dicentis Sion: "Regnavit Deus tuus!".


15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.


22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,


11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.


24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!

25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!

26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".


6 Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis


3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.


37 SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem,quoniam est posteritas homini pacifico.


11 et labia eius ne loquantur dolum;declinet autem a malo et faciat bonum,inquirat pacem et persequatur eam.


38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!Pax in caelo, et gloria in excelsis! ".


79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ".


20 et per eum reconciliare omnia in ipsum,pacificans per sanguinem crucis eius,sive quae in terris sive quae in caelis sunt.


13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;


14 Et curant contritionem populi mei in levitatedicentes: " Pax, pax "; et non est pax.


20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,


13 Universi filii tui erunt discipuli Domini,et magna erit pax filiis tuis;


16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.


10 arcum conteret et confringet armaet scuta comburet igne.


32 Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt.


15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,


50 Dixit autem ad mulierem: " Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ".


33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.


33 non enim est dissensionis Deus sed pacis.Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,


16 contritio et infelicitas in viis eorum,

17 et viam pacis non cognoverunt.

18 Non est timor Dei ante oculos eorum ".


3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,


14 " Gloria in altissimis Deo,et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ".


2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.


14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,

15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,


7 Ego eram pacificus;cum loquebar, illi impugnabant me.


11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.


18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;


16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.


24 In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.