Raiva
26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,
27 et nolite locum dare Diabolo.
10 Inter superbos tantum iurgia sunt,et apud humiles sapientia.
12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,
19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;
3 Honor est homini separari a contentionibus;omnes autem stulti miscentur contumeliis.
1 Responsio mollis frangit iram,sermo durus suscitat furorem.
17 Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum.
18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
20 Dicebat autem: " Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:
23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ".
4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
29 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
11 Totum spiritum suum profert stultus;sapiens mitigat eum in posterum.
16 Fatuus statim indicat iram suam,dissimulat autem iniuriam callidus.
12 Odium suscitat rixas,et universa delicta operit caritas.