Temor de Deus

28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;

29 etenim Deus noster ignis consumens est.


4 Quis non timebit, Domine,et glorificabit nomen tuum?Quia solus Sanctus,quoniam omnes gentes venientet adorabunt in conspectu tuo,quoniam iudicia tua manifestata sunt ".


28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.


6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum.


6 Et praecipiens iudicibus: " Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis.

7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum .


1 Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.


16 Melius est parum cum timore Dominiquam thesauri magni cum sollicitudine.


13 Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo.


10 RES. Initium sapientiae timor Domini,SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea;TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.


8 Dixitque Dominus ad eum: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ".


7 Quis non timebit te, o rex gentium?Te enim decet,quoniam inter cunctos sapientes gentiumet in universis regnis earum nullus est similis tui.


7 Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii;


29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?