Todo Poderoso

1 David. PSALMUS.Domini est terra, et plenitudo eius,orbis terrarum, et qui habitant in eo.


12 De te sunt divitiae et gloria,tu dominaris omnium.In manu tua virtus et potentia,in manu tua est magnificare et firmare omnia.


36 et dicebat: " Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ".


17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,


7 Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat;


8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.


3 GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis,et magnitudinis eius non est investigatio.


10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.


22 ipse revelat profunda et absconditaet novit in tenebris constituta,et lux cum eo inhabitat,


26 et ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt.


20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;


19 Et non discedemus a te, vivificabis nos,et nomen tuum invocabimus.


4 quia nondum est sermo in lingua mea,et ecce, Domine, tu novisti omnia.


27 " Ecce ego Dominus, Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum?


11 Tua est, Domine, magnificentia et potentia,gloria, splendor atque maiestas.Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt.Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia.


1 Qui habitat in protectione Altissimi,sub umbra Omnipotentis commorabitur.

2 Dicet Domino: " Refugium meumet fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum ".


38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes

39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.


37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ".


17 Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.


4 Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo.