Publicidade

Ezequiel 15

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,

ex omnibus lignis nemorum

quæ sunt inter ligna silvarum ?

3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,

aut fabricabitur de ea paxillus

ut dependeat in eo quodcumque vas ?

4 Ecce igni datum est in escam :

utramque partem ejus consumpsit ignis,

et medietas ejus redacta est in favillam :

numquid utile erit ad opus ?

5 Etiam cum esset integrum,

non erat aptum ad opus :

quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,

nihil ex eo fiet operis ?

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus :

Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,

quod dedi igni ad devorandum,

sic tradam habitatores Jerusalem.

7 Et ponam faciem meam in eos :

de igne egredientur,

et ignis consumet eos :

et scietis quia ego Dominus,

cum posuero faciem meam in eos,

8 et dedero terram inviam et desolatam,

eo quod prævaricatores extiterint,

dicit Dominus Deus.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-18_14-04-22-