Publicidade

Ezequiel 35

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :

3 Hæc dicit Dominus Deus :

Ecce ego ad te, mons Seir :

et extendam manum meam super te,

et dabo te desolatum atque desertum.

4 Urbes tuas demoliar,

et tu desertus eris :

et scies quia ego Dominus.

5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,

et concluseris filios Israël in manus gladii

in tempore afflictionis eorum,

in tempore iniquitatis extremæ :

6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,

quoniam sanguini tradam te,

et sanguis te persequetur :

et cum sanguinem oderis,

sanguis persequetur te.

7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,

et auferam de eo euntem et redeuntem.

8 Et implebo montes ejus occisorum suorum :

in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,

interfecti gladio cadent.

9 In solitudines sempiternas tradam te,

et civitates tuæ non habitabuntur :

et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,

et hæreditate possidebo eas,

cum Dominus esset ibi :

11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,

quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,

quem fecisti odio habens eos :

et notus efficiar per eos, cum te judicavero.

12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua

quæ locutus es de montibus Israël, dicens :

Deserti nobis ad devorandum dati sunt.

13 Et insurrexistis super me ore vestro,

et derogastis adversum me verba vestra :

ego audivi.

14 Hæc dicit Dominus Deus :

Lætante universa terra,

in solitudinem te redigam :

15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël

eo quod fuerit dissipata,

sic faciam tibi :

dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis :

et scient quia ego Dominus.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-18_14-04-22-