Pular para o conteúdo
Publicidade

Ezechiel 37

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus. 2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. 3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti. 4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini. 5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. 6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus. 7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper : et spiritum non habebant. 9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. 10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. 12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël. 13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus, 14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : , ligno , et cunctæ domui Israël sociorumque ejus. 17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua. 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ? 19 loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum , quod est in manu , et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus. 20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum. 21 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. 22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna, 23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. 24 Et servus meus rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea : 25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo , in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et servus meus princeps eorum in perpetuum. 26 Et percutiam illis fœdus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. 27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. 28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

Pessoa
H3130
José
יוֹסֵ֖ףyosefΙωσηφIōsēph
José, filho de Jacó e de Raquel, foi vendido como escravo pelos irmãos e chegou a governador do Egito, onde guardou o trigo e salvou a família da fome (Gênesis 41:41).
Significado: “Que o Senhor acrescente”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Efraim
Efraim
אֶפְרָ֑יִםefəraiymΕφραιμEphraim
Efraim, o segundo filho de José, nascido no Egito, recebeu de Jacó a bênção à frente do primogênito Manassés e deu origem à tribo de Efraim (Gênesis 48:20).
Significado: “Duplamente frutífero”
Ver página completa
Pessoa
H3130
José
יוֹסֵ֖ףyosefΙωσηφIōsēph
José, filho de Jacó e de Raquel, foi vendido como escravo pelos irmãos e chegou a governador do Egito, onde guardou o trigo e salvou a família da fome (Gênesis 41:41).
Significado: “Que o Senhor acrescente”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Efraim
Efraim
אֶפְרָ֑יִםefəraiymΕφραιμEphraim
Efraim, o segundo filho de José, nascido no Egito, recebeu de Jacó a bênção à frente do primogênito Manassés e deu origem à tribo de Efraim (Gênesis 48:20).
Significado: “Duplamente frutífero”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Judá
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Ver página completa
Pessoa
H3290
Jacó
יַעֲקֹ֑בyaaqovΙακωβIakob
Jacó, filho de Isaque, comprou de Esaú o direito de primogenitura, lutou com Deus em Peniel e recebeu o nome Israel; seus doze filhos deram origem às tribos (Gênesis 32:28).
Significado: “Aquele que segura pelo calcanhar (suplantador)”
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Judá
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Ver página completa
Todos os capítulos de Ezechiel 48
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.