1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum17 Eveum et Araceum Sineum18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare27 et Aduram et Uzal Decla28 et Ebal et Abimahel Saba29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
1 Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium.2 Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.3 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.4 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.6 Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.7 Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: " Quasi Nemrod robustus venator coram Domino ".10 Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.11 De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,12 Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.13 At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim14 et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum16 et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,17 Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum18 et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.20 Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.22 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.23 Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.24 At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.26 Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare27 et Adoram et Uzal et Decla28 et Ebal et Abimael, Saba29 et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.31 Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.32 Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.