1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo
1 His ita transactis, nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater suus. Et assumpsit secum duos filios Manasse et Ephraim.2 Dictumque est seni: " Ecce filius tuus Ioseph venit ad te ". Qui confortatus sedit in lectulo3 et ingresso ad se ait: " Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi4 et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam".5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.6 Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.7 Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem ".8 Videns autem filios eius dixit ad eum: " Qui sunt isti? ".9 Respondit: " Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco ". " Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis! ".10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos11 dixit ad filium suum: " Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum ".12 Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum.14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus.15 Benedixitque Iacob Ioseph et ait: Deus, in cuius conspectu ambulaveruntpatres mei Abraham et Isaac,Deus, qui pascit me ab adulescentia meausque in praesentem diem,16 Angelus, qui eruit me de cunctis malis,benedicat pueris istis!Et invocetur super eos nomen meum,nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac,et crescant in multitudinemsuper terram! ".17 Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse.18 Dixitque ad patrem: " Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius! ".19 Qui renuens ait: " Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium ".20 Benedixitque eis in die illo dicens: In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!" ".Constituitque Ephraim ante Manassen.21 Et ait ad Ioseph filium suum: " En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum.22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo ".