1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: " Abraham ". Ille respondit: " Adsum ".2 Ait: " Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi ".3 Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus.4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul5 dixitque ad pueros suos: " Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos ".6 Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul,7 dixit Isaac Abrahae patri suo: " Pater mi ". Ille respondit: " Quid vis, fili? ". " Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti? ".8 Dixit Abraham: " Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi ".Pergebant ambo pariter;9 et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum10 extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: " Abraham, Abraham ". Qui respondit: " Adsum ".12 Dixitque: " Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me ".13 Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.14 Appellavitque nomen loci illius: " Dominus videt ". Unde usque hodie dicitur: " In monte Dominus videtur ".15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit:16 " Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae ".19 Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee.20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:21 Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram22 et Cased et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae. 24 Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.