Publicidade

Mateus 17

1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam15 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum16 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me17 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora18 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum19 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis20 hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium21 conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum22 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer23 et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma24 ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis25 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii26 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te

1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: " Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ".5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ".6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.7 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: " Surgite et nolite timere ".8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: " Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ".10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: " Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ".11 At ille respondens ait: " Elias quidem venturus est et restituet omnia.12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ".13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum15 et dicens: " Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ".17 Respondens autem Iesus ait: " O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ".18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: " Quare nos non potuimus eicere illum? ".20 Ille autem dicit illis: " Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicutgranum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis ".21 ()22 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: " Filius hominis tradendus est in manus hominum,23 et occident eum, et tertio die resurget ". Et contristati sunt vehementer.24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: " Magister vester non solvit didrachma? ".25 Ait: " Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: " Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ".26 Cum autem ille dixisset: " Ab alienis ", dixit illi Iesus: " Ergo liberi sunt filii.27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue