1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:2 " Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ".3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,4 et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent;5 dicebant autem: " Non in die festo, ne tumultus fiat in populo ".6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: " Ut quid perditio haec?9 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ".10 Sciens autem Iesus ait illis: " Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me;11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.12 Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.13 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ".14 Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum15 et ait: " Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ". At illi constituerunt ei triginta argenteos.16 Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet.17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: " Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ".18 Ille autem dixit: " Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: "Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis" ".19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.21 Et edentibus illis, dixit: " Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ".22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: " Numquid ego sum, Domine? ".23 At ipse respondens ait: " Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ".25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ". Ait illi: " Tu dixisti ".26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: " Accipite, comedite: hoc est corpus meum ".27 Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: " Bibite ex hoc omnes:28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ".30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.31 Tunc dicit illis Iesus: " Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ".33 Respondens autem Petrus ait illi: " Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ".34 Ait illi Iesus: " Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ".35 Ait illi Petrus: " Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt.36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: " Sedete hic, donec vadam illuc et orem ".37 Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse.38 Tunc ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ".39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: " Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ".40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: " Sic non potuistis una hora vigilare mecum?41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ".42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: " Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ".43 Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens.45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: " Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum.46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ".47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ".49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: " Ave, Rabbi! " et osculatus est eum.50 Iesus autem dixit illi: " Amice, ad quod venisti! ". Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.52 Tunc ait illi Iesus: " Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ".55 In illa hora dixit Iesus turbis: " Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ".56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem.59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo61 dixerunt: " Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud" ".62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: " Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ".63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: " Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ".64 Dicit illi Iesus: " Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli .65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: " Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.66 Quid vobis videtur? ". Illi autem respondentes dixerunt: " Reus est mortis! ".67 Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt68 dicentes: " Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ".69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: " Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ".70 At ille negavit coram omnibus dicens: " Nescio quid dicis! ".71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: Hic erat cum Iesu Nazareno! ".72 Et iterum negavit cum iuramento: " Non novi hominem! ".73 Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: " Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ".74 Tunc coepit detestari et iurare: " Non novi hominem! ". Et continuo gallus cantavit;75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: " Priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras ploravit amare.