1 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos2 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei3 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt4 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias6 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi8 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis9 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus11 qui maior est vestrum erit minister vester12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum27 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt32 et vos implete mensuram patrum vestrorum33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini
1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos2 dicens: " Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.3 Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.4 Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.5 Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias,6 amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.8 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.9 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis.10 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.11 Qui maior est vestrum, erit minister vester.12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.13 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vosenim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.14 ()15 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!16 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: "Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet".17 Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum?18 Et: "Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet".19 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum?20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt;21 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso;22 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.23 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.25 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!26 Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.27 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia!28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.29 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum30 et dicitis: "Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum"!31 Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem,35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.36 Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam.37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!38 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta!39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ".