3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
3 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo;
4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
5 At illi dixerunt ei: " In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam:
6 "Et tu, Bethlehem terra Iudae,nequaquam minima es in principibus Iudae;ex te enim exiet dux,qui reget populum meum Israel" ".
7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis;
8 et mittens illos in Bethlehem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum .