1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo

2 et locutus est

3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo

4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine

5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine

6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus

7 sit nox illa solitaria nec laude digna

8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan

9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae

10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis

11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii

12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus

13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem