Publicidade

Jó 31

1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob

Veja também

Publicidade