Publicidade

Jó 33

1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

Veja também

Publicidade