10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,

11 et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famul tu, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancill tu, dederisque serv tu sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vit ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.

12 Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.

13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. stimavit ergo eam Heli temulentam,

14 dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.

15 Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.

16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mroris mei locuta sum usque in prsens.

17 Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Isral det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.

18 Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.

19 Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha.Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus.

20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.