11 Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. 12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim. 13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
Publicidade
1 Samuel 16
Veja também
Publicidade