1 [Exultavit cor meum in Domino,et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;dilatatum est os meum super inimicos meos :quia ltata sum in salutari tuo.2 Non est sanctus, ut est Dominus,neque enim est alius extra te,et non est fortis sicut Deus noster.3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;recedant vetera de ore vestro :quia Deus scientiarum Dominus est,et ipsi prparantur cogitationes.4 Arcus fortium superatus est,et infirmi accincti sunt robore.5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt :et famelici saturati sunt,donec sterilis peperit plurimos :et qu multos habebat filios, infirmata est.6 Dominus mortificat et vivificat ;deducit ad inferos et reducit.7 Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat.8 Suscitat de pulvere egenum,et de stercore elevat pauperem :ut sedeat cum principibus,et solium glori teneat.Domini enim sunt cardines terr,et posuit super eos orbem.9 Pedes sanctorum suorum servabit,et impii in tenebris conticescent :quia non in fortitudine sua roborabitur vir.10 Dominum formidabunt adversarii ejus :et super ipsos in clis tonabit.Dominus judicabit fines terr,et dabit imperium regi suo,et sublimabit cornu christi sui.]
Publicidade
1 Samuel 2
Veja também
Publicidade