Publicidade

1 Samuel 4

2 et instruxerunt aciem contra Isral. Inito autem certamine, terga vertit Isral Philisthis : et csa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. 3 Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Isral : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de Silo arcam fderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. 4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fderis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca fderis Dei, Ophni et Phinees. 5 Cumque venisset arca fderis Domini in castra, vociferatus est omnis Isral clamore grandi, et personuit terra. 6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Qunam est hc vox clamoris magni in castris Hebrorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. 7 Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes : 8 V nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : v nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt gyptum omni plaga in deserto. 9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebris, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate. 10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et csus est Isral, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Isral triginta millia peditum. 11 Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.

Veja também

Publicidade