Publicidade

2 Crônicas 14

1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. 2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. 3 Et confregit statuas, lucosque succidit : 4 et prcepit Jud ut qureret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata : 5 et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace. 6 dificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente. 7 Dixit autem Jud : dificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod qusierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. dificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit. 8 Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.9 Egressus est autem contra eos Zara thiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa. 10 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, qu est juxta Maresa : 11 et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non prvaleat contra te homo. 12 Exterruit itaque Dominus thiopes coram Asa et Juda : fugeruntque thiopes. 13 Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara : et ruerunt thiopes usque ad internecionem, quia Domino cdente contriti sunt, et exercitu illius prliante. Tulerunt ergo spolia multa, 14 et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerar : grandis quippe cunctos terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam prdam asportaverunt. 15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.

Veja também

Publicidade