19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis : sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis.

20 At ille ait : Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,

21 egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait : Hæc dicit Dominus : Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.

22 Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.