9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Hethum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uri Hethi ut esset uxor tua. 11 Itaque hc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo : et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. 12 Tu enim fecisti abscondite : ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Isral, et in conspectu solis.
Publicidade
2 Samuel 12
Veja também
Publicidade