10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David : sed divertit eam in domum Obededom Gethi.

11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethi tribus mensibus : et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.

12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli.