12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli. 13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, 14 et David saltabat totis viribus ante Dominum : porro David erat accinctus ephod lineo. 15 Et David et omnis domus Isral ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccin.
Publicidade
2 Samuel 6
Veja também
Publicidade