Publicidade

2 Timóteo 3

1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : 2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei : 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita : 6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, qu ducuntur variis desideriis : 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; 9 sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

Veja também

Publicidade
2 Timóteo
Ver todos os capítulos de 2 Timóteo
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-