6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati, et superdificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :