1 [ Sponsa Osculetur me osculo oris sui ;quia meliora sunt ubera tua vino,

2 fragrantia unguentis optimis.Oleum effusum nomen tuum ;ideo adolescentul dilexerunt te.

3 Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremusin odorem unguentorum tuorum.Introduxit me rex in cellaria sua ;exsultabimus et ltabimur in te,memores uberum tuorum super vinum.Recti diligunt te.

4 Sponsa Nigra sum, sed formosa, fili Jerusalem,sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5 Nolite me considerare quod fusca sim,quia decoloravit me sol.Filii matris me pugnaverunt contra me ;posuerunt me custodem in vineis :vineam meam non custodivi.

6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,ubi cubes in meridie,ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7 Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,egredere, et abi post vestigia gregum,et pasce hdos tuos juxta tabernacula pastorum.

8 Equitatui meo in curribus Pharaonisassimilavi te, amica mea.

9 Pulchr sunt gen tu sicut turturis ;collum tuum sicut monilia.

10 Murenulas aureas faciemus tibi,vermiculatas argento.

11 Sponsa Dum esset rex in accubitu suo,nardus mea dedit odorem suum.

12 Fasciculus myrrh dilectus meus mihi ;inter ubera mea commorabitur.

13 Botrus cypri dilectus meus mihiin vineis Engaddi.

14 Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !Oculi tui columbarum.

15 Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !Lectulus noster floridus.

16 Tigna domorum nostrarum cedrina,laquearia nostra cypressina.]