4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.

5 Qui prdestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis su,

6 in laudem glori grati su, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias grati ejus,

8 qu superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :

9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis su, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,

10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, qu in clis et qu in terra sunt, in ipso ;