13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justiti, 15 et calceati pedes in prparatione Evangelii pacis, 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
Publicidade
Efésios 6
Publicidade
Veja também
Publicidade