18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. 19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. 20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. 21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. 22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petr, et protegam dextera mea, donec transeam : 23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.
Publicidade
Êxodo 33
Publicidade
Veja também
Publicidade