Publicidade

Gênesis 2

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. 19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terr, et universis volatilibus cli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam anim viventis, ipsum est nomen ejus. 20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cli, et omnes bestias terr : Ad vero non inveniebatur adjutor similis ejus. 21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. 22 Et dificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam. 23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. 24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhrebit uxori su : et erunt duo in carne una.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-