1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, qu acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palstinorum in Gerara. 2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in gyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, 3 et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. 4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terr, 5 eo quod obedierit Abraham voci me, et custodierit prcepta et mandata mea, et cremonias legesque servaverit. 6 Mansit itaque Isaac in Geraris.7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. 8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
Publicidade
Gênesis 26
Veja também
Publicidade