1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis : 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hredem universorum, per quem fecit et scula : 3 qui cum sit splendor glori, et figura substanti ejus, portansque omnia verbo virtutis su, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis : 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius pr illis nomen hreditavit. 5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ? 6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terr, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei. 7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sculum sculi : virga quitatis, virga regni tui. 9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis pr participibus tuis. 10 Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cli. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent : 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hreditatem capient salutis ?
Publicidade
Hebreus 1
Veja também
Publicidade