5 et obliti estis consolationis, qu vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
6 Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
9 Deinde patres quidem carnis nostr, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11 Omnis autem disciplina in prsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justiti.