1 [V qui descendunt in gyptum ad auxilium,in equis sperantes,et habentes fiduciam super quadrigis, quia mult sunt ;et super equitibus, quia prvalidi nimis ;et non sunt confisi super Sanctum Isral,et Dominum non requisierunt !2 Ipse autem sapiens adduxit malum,et verba sua non abstulit ;et consurget contra domum pessimorum,et contra auxilium operantium iniquitatem.3 gyptus homo, et non deus ;et equi eorum caro, et non spiritus ;et Dominus inclinabit manum suam,et corruet auxiliator, et cadet cui prstatur auxilium,simulque omnes consumentur.4 Quia hc dicit Dominus ad me :Quomodo si rugiat leoet catulus leonis super prdam suam ;et cum occurrerit ei multitudo pastorum,a voce eorum non formidabit,et a multitudine eorum non pavebit :sic descendet Dominus exercituum ut prlietursuper montem Sion et super collem ejus.5 Sicut aves volantes,sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,protegens et liberans, transiens et salvans.6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis,filii Isral.7 In die enim illa abjiciet viridola argenti sui, et idola auri sui,qu fecerunt vobis manus vestr in peccatum.8 Et cadet Assur in gladio non viri,et gladius non hominis vorabit eum :et fugiet non a facie gladii,et juvenes ejus vectigales erunt.9 Et fortitudo ejus a terrore transibit,et pavebunt fugientes principes ejus,dixit Dominus : cujus ignis est in Sionet caminus ejus in Jerusalem.]
Publicidade
Isaías 31
Veja também
Publicidade