3 Quare jejunavimus, et non aspexisti ;humiliavimus animas nostras, et nescisti ?Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,et omnes debitores vestros repetitis.

4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis,et percutitis pugno impie.Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,ut audiatur in excelso clamor vester.

5 Numquid tale est jejunium quod elegi,per diem affligere hominem animam suam ?numquid contorquere quasi circulum caput suum,et saccum et cinerem sternere ?numquid istud vocabis jejunium,et diem acceptabilem Domino ?]

6 [Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ?Dissolve colligationes impietatis,solve fasciculos deprimentes,dimitte eos qui confracti sunt liberos,et omne opus dirumpe ;