1 Et die tertia nupti fact sunt in Cana Galil, et erat mater Jesu ibi.

2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.

3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.

4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.

5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.

6 Erant autem ibi lapide hydri sex posit secundum purificationem Judorum, capientes singul metretas binas vel ternas.

7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.

9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinius,

10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galil ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.