1 Post hc abiit Jesus trans mare Galil, quod est Tiberiadis :
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa qu faciebat super his qui infirmabantur.
3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judorum.
5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?
6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :
9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hc quid sunt inter tantos ?
10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.
12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite qu superaverunt fragmenta, ne pereant.
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, qu superfuerunt his qui manducaverant.
14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.