6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite qu superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, qu superfuerunt his qui manducaverant.