Publicidade

João 9

1 Et prteriens Jesus vidit hominem ccum a nativitate : 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut ccus nasceretur ? 3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari : 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6 Hc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Silo (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est. 9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum. 10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? 11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Silo, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-