67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :

68 [Benedictus Dominus Deus Isral,quia visitavit, et fecit redemptionem plebis su :

69 et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,

70 sicut locutum est per os sanctorum,qui a sculo sunt, prophetarum ejus :

71 salutem ex inimicis nostris,et de manu omnium qui oderunt nos :

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :et memorari testamenti sui sancti :

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso,omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :pribis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejusin remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordi Dei nostri,in quibus visitavit nos, oriens ex alto :

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]